1 | Abraham: Verissimam Domini ac Salvatoris nostri esse sententiam experientiae ipsius facili probabimus documento, si perfectionis viam legitime et secundum voluntatem Christi fuerimus aggressi, et mortificantes omnia desideria nostra ac voluntates noxias abscindentes, non solum nihil residere nobis de mundi huius substantia siverimus, per quam utique cum libitum fuerit vastandi nos ac dilacerandi potestatem inimicus inveniet, sed etiam nostri ipsius non esse nos dominos senserimus, illud Apostolicum in veritate complentes: Vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus. Quid enim grave poterit esse, quid durum ei qui iugum Christi tota mente susceperit; qui vera humilitate fundatus, semper ad Dominum respiciens, in omnibus quae sibi fuerint irrogatae laetatur iniuriis, dicens: Propter quod complaceo mihi in infirmitatibus, in passionibus, in angustiis pro Christo; cum enim infirmor, tunc potens sum? Quo, inquam, familiaris rei cruciabitur damno, qui, perfecta nuditate gloriosus, voluntarie pro Christo universas huius mundi respuit facultates, omnesque eius concupiscentias generaliter arbitratur ut stercora, ut Christum lucrifaciat, evangelici illius praecepti meditatione cunctorum dispendiorum aestus despiciens et excludens: Quid enim prodest homini si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? |
2 | Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? Super cuius rei privatione tristabitur, qui omnia quae ab aliis auferri possunt, sua non esse cognoscit, illud invicta virtute proclamans: Nihil intulimus in hunc mundum, haud dubium quia nec auferre quid possumus? Cuius autem inopiae necessitate eius superabitur fortitudo, qui peram in via, aes in zona, vestem in tempora habere non novit, sed cum Apostolo gloriatur in ieiuniis multis, in fame et siti, in frigore et nuditate? Quis labor, quodve tam arduum senioris praeceptum, tranquillitatem pectoris eius poterit perturbare, qui nullam habens propriam voluntatem, omnibus quae sibi fuerint imperata, non solum patienter, sed etiam gratanter occurrit, nostrique Salvatoris exemplo non quaerit suam, sed Patris facere voluntatem, dicens et ipse ad Patrem suum: Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu? Quibus etiam iniuriis, qua persecutione terrebitur, immo quod ei non etiam iucundum potest esse supplicium, qui in omnibus plagis cum apostolis semper exsultans, optat ut dignus habeatur pro nomine Christi contumeliam pati? |